StiASG Urk. PP5 B5

Am

01.05.1222 (kl. maii)
verleiht Abt Rudolf von St.Gallen der Propstei St.Peterzell gegen einen jährlichen Zins das Gut Ahorn.

StiASG

Archivalienart

Material

Siegel

Urk. PP5 B5

Urkunde

Pergament

2 Siegel an farbigen Schnüren, stark beschädigt

Sprache

Format B x H

Ausstellungsort

Latein

22,5 x 27 cm

St. Gallen

URL

http://scope.stiftsarchiv.sg.ch/detail.aspx?ID=30658

Inhalt

StiASG PP5 B5In nomine sancte et individue trinitatis amen. Ego Rv°dolfus abbas sancti Galli1. Cum facta || mortalium caduca sint et transitoria, discreta prudentum virorum industria rerum gestarum noticiam, ne processu || temporis evanescat, literarum indiciis censuit eternari. Notum sit igitur tam presentibus quam futuris omnibus bone || voluntatis hominibus, quod Egelolfus de Rôrschach2 cruce signatus3 predium in Ahorn4 situm, quod ex hereditaria sibi divisione contigerat, celle sancti Petri in Nekertal5 obtinendum patruelibus suis Rvodolfo et Egelolfo de Rôrshach6 et nepotibus suis Wernhero et Diethalmo de Tunretvn7 commisit tempore gloriosissimi Romanorum imperatoris Heinrici, advocatiam vero eiusdem predii Egelolfo patrueli suo de Rosinberc8 sub annuali censu unius solidi contradidit. Decurso postmodum longo iam tempore Rv°dolfus de Rôrscach et sui filii residuam partem prefati predii, que post mortem Egilolfi de Rosinberc hereditaria eis successione adheserat, memorate sancti Petri celle quadraginta marcarum precio vendiderunt, statuentes, ut ex ipsis vel eorum successoribus a se descendentibus uno solo advocatiam tenente duo tantum solidi de dato simul et empto predio iure advocaticio annuatim persolvantur et cella sepedicta ad maiora nunquam compellatur servitia. Commissionem autem proprietatis super donatione primaria, quam Rv°dolfus de Rorschah et Wernherus et Diethalmus de Tvnretvn ad conservationis cautelam ab Egelolfo cruce signato susceperant, necnon et ea proprietatis iura, que Rvdolfus de Rôrscah et sui filii super venditione ab eis facta possederant, ecclesie beati Galli libere et absolute contradiderunt. Nos igitur communicato totius capituli nostri ac ministerialium et hominum nostre familie consilio predium memoratum celle sancti Petri in Nekartal sub annuali censu unius solidi in festo Thome persolvendi iure feodali concessimus obtinendum. Ne autem tam rotionabilisa) infeodatio ullo malignorum incursu valeat attemptari vel etiam oblivionis caligine a futurorum noticia repelli, presentem paginam inde fecimus conscribi et nostri ac capituli nostri sigilli testimonio communiri. Actum publice apud sanctum Gallum, anno dominice incarnationis M.CC.XXII. indictione X. anno decemnovenalis cycli VII. epactis VI. concurrentibus V. litera dominicali B. kl. maii, presentibus nobis anno electionis nostre III°. presidente papa Honorio III. pontificatus sui anno VI. regnante gloriosissimo Romanorum imperatore Friderico anno imperii eius III. Testes, qui interfuerunt, sunt hii: Manegoldus decanus9, Chonradus prepositus10, Livtoldus decanus11, Burchardus custos12, Gozoldus, StiASG PP5 B5 RückseiteHermannus, Chonradus, Rvdolfus, Rvodegerus, magister Chonradus, Heinricus, Gotefridus, Burchardus, Ernesto, Egelolfus de Capella13, Waltherus plebanus de Kilchberc14, Vlricus plebanus de Gozowe15, Heinricus plebanus in Watewillâr16, Vlricus dapifer17, Heinricus marscalcus de Ualkenstein18, Wernherus et Diethalmus fratres de Tunretvn, Vlricus de Nidirndorf19, Chonradus de Curia, Heinricus de Bichewillâr20, Chonradus camerarius21, Livtoldus de Swarcinbach22, Willehelmus de Steinahe23, Heinricus de Steige24, Bertoldus cocus25, Rvodolfus dispensator26, magister Gerungus et alii quamplures, in domino feliciter amen.

Erläuterung

a) A.

  • 1 Rudolf v. Güttingen, 1220-1226.
  • 2 Eglolf v. Rorschach (Stadt u. Bez.).
  • 3 Betr. den 3. Kreuzzug, 1189-1192.
  • 4 Nicht lokalisiert, kommt in Rödeln des 14. Jhs. zweimal in Verbindung mit Hemberg, Bez. Neutoggenburg, vor: De duobus pheodis cem Ahorn et Hemminberc (UB St. Gallen III, S. 791), de Hemberc et de Ahorne (ebd., S. 792).
  • 5 Benediktinerpropstei St. Peterzell, Bez. Neutoggenburg.
  • 6 Rudolf u. Eglolf v. Rorschach, Neffen Eglolfs.
  • 7 Wernher u. Diethelm v. Dürnten (Bez. Hinwil ZH), beide 1212-1222.
  • 8 Eglolf v. Rosenberg (Gem. Herisau, Bez. Hinterland AR), Neffe Eglolfs v. Rorschach, + vor 1222.
  • 9 Klosterdekan (Prior) Manegold, 1222-1262.
  • 10 Klosterpropst Konrad, 1221-1222.
  • 11 Lütold v. Krähen (nw. Singen BW), 1222-1229, nach der Stellung in der Zeugenreihe der später Werkdekan genannte Dignitär (vgl. Nr. 1355), oder der auch decanus genannte cellerarius (Der cellerarius führte auch den Titel decanus, wodurch sich vielleicht das Nebeneinander zweier Dekane erklärt.).
  • 12 Klostercustos Burkhard.
  • 13 Eglolf v. Kappel (wohl Kappelhof Gem. Wittenbach, Bez. St.Gallen), 1221-1222.
  • 14 Kirchberg, Bez. Alttoggenburg.
  • 15 Gossau, Gem. u. Bez.
  • 16 Wattwil, Bez. Neutoggenburg.
  • 17 Ulrich II. v. Singenberg (Gem. Sitterdorf Bez. Bischofszell TG), 1209-1228.
  • 18 Heinrich v. Falkenstein (Stadt St. Gallen), 1209-1222.
  • 19 Ulrich v. Niederdorf (Gem. u. Bez. Gossau), 1221-1225.
  • 20 Heinrich v. Bichwil (Gem. Oberuzwil, Bez. Untertoggenburg).
  • 21 Konrad, 1212-1222* Kämmerer.
  • 22 Lütold v. Schwarzenbach (Gem. Jonschwil, Bez. Untertoggenburg), 1222-1241.
  • 23 Wilhelm I. v. Steinach (Bez. Rorschach).
  • 24 Viell. Steig, Gem. Wittenbach, Bez. St. Gallen.
  • 25 Äbtischer Küchenmeister, 1222-1228.
  • 26 Rudolf Dispensator (Spiser), 1222-1252.

Anmerkungen

Geschrieben von St. Galler Hand, wie Nr. 1092.
Die Datierungselemente stimmen zusammen mit Ausnahme der Abts- und Kaiserjahre, die beide II lauten müssten.

Rückseitenvermerk

 PP5 B5

 B.5 cl. 4

 

 cift. 2.

 P P. 5

 

 

 1222

 

 Donatio Cella S Petri

 x in Ahorn