ChSG III Nr. 879 - Hunfried-Urkunde von 1044
Am |
14. April 1044 schenkt der Strassburger Domherr Hunfred1 (Hunfried) seiner Kirche Besitz in Embrach2. Unter den Zeugen: Diethelm & filii eius Berchtoldt & Voldarich de Toccanburg3 Charta Hunfredi de Wülflingen Canonici Argentinensis, dein Archiepiscopi Ravennatensis , quâ Argentinensem Eccksiam haeredem suam constituens bona sua in Embrach Helvetiae loco, monasteriumque ibi situm Willehelmo Episcopo concedit. Ex Apographo Tabularii Episcopalis Argentinensis Tabernis Alsaticis. |
|||
StiASG |
Archivalienart |
Material |
||
Nr. 879, S. 6 |
Abschrift |
|
|
|
Sprache |
Format B x H |
Ausstellungsort |
||
Latein |
|
|
||
URL |
||||
Inhalt |
||||
In nomine sancte & individue Trinitatis. Ego Hunfredus Dei gratia non infimis ortus natalibus (a), sancte Argentinensis Ecclesie canonia nutritus, (b) notum feri desidero omnibus in Christo fidelibus tam presentibus, quam etiam futuris, quemadmodum hereditatis paterne a cognatis, qui me omni studio conati sunt exheredare , tamen vincente jnstitia erepte , sanctam Argentinensis Ecclesie sedem, Willehelmo ejusdem sedis venerabili Episcopo rogante, elegi, secique heredem. Nam, ut dixi, propinquis mihi undique insistentibus, ut me exheredarent, expellerent, patriisque rebus privarent, ad ultimum tamen divino fretus adjutorio in placitis comitialibus mea recepi, scabinorum judicio. Quae cum advocatoria manu in quorundam illustrium virorum mihi sidelium in illorum presentia, qui mihi antea fuere contrarii, sed minime contradicentium fidas manus tradidissem, eo videlicet tenore, ut quandocunque ea repetissem , quo vel cui rogassem , ea contraderentur; partim pro meorum remedio peccatoram , & patris mei Lutoldi, meeque matris Willebirge (c), fratris quoque mei chare memorie Wottonis liberatione; partim pro denominato beneficio, id est, pro curte episcopali in Sulhmata (d), cum omni utilitate, curteque ad Wolfgangesheim (e) cum omni utilitate, excepta Ecclesia, & insuper mansis quinquaginta, jam diclo venerabili Episcopo Willehelmo rogante, quidquid predii, vel familie, ad Imbriaguam (f) jussus sum possidere, qui locus est situs in pago Duragowe, in comitatu Bertholdi, in territorio Constantiensi, sandeilsime Die genitrici ad Argentinensem Ecclesiam, per illorum manus , in quorum fidem antea commendaveram, matrisque mee cousensum vel manum tradere feci, vel tradidi, atque perpetualiter, cum omnibus villulis illa respicientibus, firmavi atque stabilivi in omni utilitate , scilicet areis , edisiciis, banno, molendinis, vineis, pratis, pascuis, agris, terris cultis & incultis, exitibus & redditibus, viis , inviis, sylvis, aquis, aquarumque decursibus, mobilibus e& immobilibus, utriusque sexus familiis; ita tamen, ut in- très dividantur conditiones , id elt, fiscales , tabularios, servitores- , omnique utilitate, quam ibidem visus sum possidere, excepto Monasterio, congregatione, vel familia, rebusque ad id pertinentibus, quod ut alia testatur chartula (g), tradidi Marie sine omni conventione. Posthec itaque mea petito suit, pontificisque jam dicti benignitas non negavit, ut ipsas easdem res mihi matrique mee, quamdiu vixerimus, fructuario usu prestitiffet, quod & fecit; scilicet ut singulis annis pro ipso usu censum solvamus, id est, denarios decem, & si inde negligentes extiterimus, contra casam Dei componere debeamus, nec ipsas res vendere, donare, concambiare, vcl aliquo modo alienare licentiam habecamus; nisi tantum, dum adviverimus, eas meliorare fatagamus. Beneficium igitur predictum ego ad dies vite mee habeam totum; materque mea, si mihi superstes extiterit, curtem ad Sulhmata ad vite sue dies poslideat solam; post discessum vero nostrum, Preful predicte Argentinensis Ecclesie libcram ac firmissimam, Christo propitio, in omnibus eisdem rebus, quas tradidi vel recepi, habeat potestatem habendi, tenendi, possidendi & quidquid sibi exinde placuerit faciendi. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si aut ego ipse, quod absit, aut ullus de heredibus meis, sive proheredibus, seu quelibet extranea persona hanc tradicionem frangere, aut aliquo modo annullare tentaverit, si se inde non correxerit, a liminibus sancte Dei Ecclesie excommunicatus existat, & insuper ante tribunal tremendi examinis pro hac se temeritate severissime judicandum pertimescat. Argentinensi quoque Episcopo pro temeritate, quam huie sancto loco non pertimuit irrogare, auri uncias quinquaginta, argentiqtie libras centum coactus persolvat; sisco quoque regali auri libras decem, duci libras quinque, comitique libras tres in auro componat; & tamen quod injuste repetit, vindicare non prevaleat. Sed ut hec traditio omni tempore stabilis & inconvulfa permaneat, venerabilium personarum sunt teslimonio roborata, quorum nomina, vel signacula subter habentur inscripta. (h) Wodalrich de Ustra, (i) Zinpelin, Landolt, Zibo, Bernger de Unowa, (l) Folkerat, Herhart , Herhart de "Wihenane, Diethelm & filii ejus, Berchtuoldt & Voldarich de Toccanburg, (m) Ato, Reinher de Alberichestalan , Wecil, Ebbo de Hunewilare, (n) Ruppolt, Udalrich, Buggo de Weihenchovan, Walthere de Erichesperch, (o) Luttolt de Affaltra, (p) Duoto, Wahelin, Ochhelin de Flacha, (q) Buggo de Erachhelinchovan, (r) Wipprecht de Firste, (s) Ebbo, Adalbero de Vare, Rudolf, Adelbrecht de Stadalan, (t) Adalbolt de Otilingun, (u) Zibo de Volhinchovan, Manegolt, Dieterich de Zuvingen, Cuno de Affaltra, Buggo, Luttolt de Dorf, Lamprecht de Rorbach, (x) Etto de Winkele, (y) Dieterich de Pulacha. (z) Acta sunt autem hec ad Imbriaguam, anno ab incarn. Domini M.XL.IV. indict. XII, tertio Heinrico regnante anno V, ordinationis ejus XVII, comite Berchtoldo Wicelinus notarius scripsi & subscripsi. | ||||
Erläuterung |
(a) Hunfretus sive Hunfridus erat filius Liuthonis sive Lutholdi Comitis de Wülflingen, fraterque Adelaidis, quae Rudolso comiti de Achalm nupsit. Indè dictus Rudolfus in chronico Abbatiae Zwifaltensis ab Ortliebo an. 1135. conscripto, cap. 1. apud Hess, in scriptor. rer. Guelfic. pag. 169. dicitur habuisse uxorem siliam nobilissimi comitis Liuthonis ac Willibirgar, de Mumpilgart, seu de Wulvelingen , Adelheidem nomine , sororem videlicet Hunfridi Ravennatensium Archiepiscopi. |
|||
Anmerkungen |
||||
Zum Datum: Die engere Eingrenzung ergibt sich aus den angegebenen Regierungs- und Ordinationsjahren Heinrichs III. Für die Echtheit sprechen vor allem die genaue Archivangabe sowie die Zeugenliste mit Zeugen aus unbedeutenden Orten des Kantons Zürich und Verschreibungen, die auf eine Vorlage hinweisen. |
||||
Rückseitenvermerk |
||||
Keiner |