StiASG Urk. PP5 B3
Am |
06.03.1219 |
|||
StiASG |
Archivalienart |
Material |
||
Urk. PP5 B3 |
Pergament |
2 Siegel, an rotgelben Seidenfäden
|
||
Sprache |
Format B x H |
Ausstellungsort |
||
Latein |
31 x 38,5 cm |
Konstanz |
||
URL |
||||
Inhalt |
||||
+ In nomine sancte et individue trinitatis amen + . Ego Cunradus dei gratia Constantiensis || ecclesie episcopusa) huius nominis secundus. Originalis peccati occasione licet quam plurimis afficiamur penalitatibusb), unam tamen susti||nemus precipuam et plerumque dampnosam, scilicet quod memoria nostra labilis et caduca facta priorum usque ad futurorum mi||nime concedit pervenire noticiam. Unde ad enatandum huiusmodi periculum antiquorum et prudentum virorum tale remedium invenit subtilitas, scilicet quod contractus sive donationes racionabiliter celebrati literarum indiciis perpetuentur. Innotescat igitur hanc paginam inspicientibus tam presentibus quam postfuturis omnibus bone voluntatis hominibus, qualiter monasterium in honore sancti Johannis Baptiste fundatum et dedicatum in Tuortal situm est, in quo cenobio deo militantes tamquam in heremi vastitate positi et velut in loco inhabitabili propter opacam silvarum densitatem et nivosam scopulorum prominentiam multis indigentie molestiis angustiantur. Cuius loci asperitatem et collegii egestatem intuentes curam animarum et reditus ecclesie in Tuotarc) site, que Capella vocatur, cuius patronatus ad prefatum monasterium spectat, abbati iam dicti cenobii et eius successoribus ad usus et mensam collegii perpetuo assignavimus. Preterea manum misericordie super prememoratos pauperes fratres et sorores ulterius extendentes indulsimus, ut parrochianis ecclesie Capelle curti in Sirna1 pertinentibus terram et bona sua monasterio liceat conferre. Ut autem, que scripta sunt, longa memorie sucessione consenescant, in scriptum fecimus redigi et nostro sigillo communiri, et ad maius robur testimonii confratres nostri, quia consensus eorum huic facto sicut debuit aderat, sigillum suum etiam apponi mandarunt. Si qui vero perversi et maligni huic facto in posterum obviare per calumpniam adtemptaverint, in die districti examinis cum Iuda dampnentur. Acta sunt hec in secretario Constantiensis ecclesie maioris cum communi consensu et consilio confratrum nostrorum, anno dominice incarnationis M°.CC°.XVIIII°. anno decemnovenalis cicli IIII°. indictione VIIa. S annali litera, epactis tribus, concurrente I°. F litera dominicali, presidentecc) sedi apostolice Honorio anno apostolatus eius III°. regnante gloriossissimod) Romanorum rege Friderico anno regni eius VI°,e) gubernantibus nobis Constantiensem kathedram anno electionis nostre XI°. consecrationis vero X°. II°. nonas martii. Testes, qui presentes fuerant, sunt hii: Heinricus Constantiensis ecclesie maioris prepositus2, Vverenherus decanus3, Vlricus custos, Rudigerus de Retirshouen4, Vlr. prepositus de Cella episcopi5, Vvaltherus et Luoitoldus carnales fratres de Rotinlain6, Heinr. de Clingen7, Heinr. de Raprehtisvviler, Burchardus de Castello8, Heinr.9 filius Luifridi, Heinr.10 filius quondam Azzonis, Heinr. de Domo, Hiltboldusf) de Shinun, Heinr. filius ministri senioris et Otino11, Constantienses canonicig). | ||||
Erläuterung |
|
|||
Anmerkungen |
||||
Geschrieben von Konstanzer Hand |
||||
Rückseitenvermerk |
||||